- MELAMPUS
- MELAMPUSArgivus, Amythaonis et Dorippes fil., A. M. 2705. Homer. Odyss. penult.Sic dictus, quod mater eum infantem exposuerit totô corpore tectum, praeterquam pedibus, qui a Sole atri facti sunt. Auguriô claruit, omnium avium ceterorumque animalium voces novit et intellexit. Fuit et Medicus praestantissimus, cui templum erectum, festaque sollennia, et facrificia fuêrestatuta, Pausan. l. 1. Biantem iuvit in auferendis bobus Iphiclo, quos ille Neleo restituit, cuius beneficii memor Neleus filiam suam nomine Pero ei uxorem tradidit. Filias quoque Protei furiis agitatas sanitati mentis helleborô, quod postea Melampedium dictum, restituit, quarum unam Iphianassam cognomine coniugem accepit. Herodot. l. 9. illum ab Argivis Pisam se missuris, ut feminas eius loci a furore liberaret, ius civitatis et regnum petiisse, refert. Tertiam Argivi regni partem sibi, tertiam suo fratri Bianti, a Praeto, vel Anaxagora, in pretium filiarum sanitati restitutarum, impetrâsse, ait Parsan. l. 2. Sub eius nomine, liber Ex palpitationibus divinatio, prodiit Romae, A. C. 1545. Alius, de naevis, Venetiis, A. C. 1552. Pet. Castellanus, de Vit. Ill. Medic. Iohan. Neander, in Syntagm. Med. Iustus, Chron. Med. Vander Linden. de Seript. Med. Voss. dePhil. c. 11. § 17. Virgil. Georg. l. 3. de peste, v. 549.———— Cessêre MagistriPhillyrides Chiren, Amythaoniusque Melampus.Tibullus ad Messalam, l. 4. v. 120.———— Compertum est veracibus ut mihi signis,Queis Amythaonius nequeat certare Melampus.Item unus ex canibus Actaeonis. Ovid. Met. l. 3. Fab. 2.———— Primusque MelampusIchnobatesque sagax latratu signa dedêre.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.